Te Deum laudamos

MIDI KAR MP3 VIDEO SPARTITO

Te Deum laudàmus:
te Dominum confitémur:

Te æternum Pàtrem
omnis terra veneràtur.

Tibi omues àngeli,
tibi cæli et univeræs potestàtes:

tibi cherubìm ct séraphim
incessabili voce proclàmant

Sanctus! Sànctus!
Sanctus Dominus Deus Sàbaoth.

Pleni sunt cæli et tèrra
maiestatis gloriæ tùæ,

te gloriòsus
apostolorum chòrus,

te prophetàrum
laudabilis nùmerus,

te martyrum candidàtus
laudat exèrcitus.

Te per orbem terràrum
sancta confitetur Ecclésia,

Patrem
immensæ maiestàtis;

venerandum tuum vérum
et unicum Fìlium;

Sanctum quòque
Paraclitum Spìritum.

Tu rex glòriæ,
Christe.

Tu Pàtris
sempiternis es Fìlius.

Tu, ad liberandum suscepturus hòminem,
non horruisti Virginis ùterum.

Tu, devicto mortis acùleo,
aperuisti credentibus regna cælòrum.

Tu ad dexteram Dei sédes,
in gloria Pàtris.

Iudex créderis
esse ventùrus.

Te ergo, quæsumus, tuis famulis subvéni,
quos pretioso sanguine redemìsti.

Aeterna fac cum sanctis tùis
in gloria numeràri.

Salvum fac populum tuum, Dòmine,
et benedic hereditati tùæ.

Et rege éos,
et extolle illos usque in ætèrnum.

Per singulos dies
benedicimus te;

et laudamus nomen tuum in saéculum,
et in seculum saéculi.

Dignare, Domine, die ìsto
sine peccato nos custodire.

Miserere nostri, Dòmine,
miserere nostri,

Fiat misericordia tua, Domine, sùper nos,
quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speràvi:
non confundar in ætèrnum.

Questa voce è stata pubblicata in Download. Contrassegna il permalink.